|
Beauchalot La charte extraits, en latin, des coutumes de la bastide de Beauchalot, 1329
Item, res comestibiles quae ad dictam villam aportabuntur ad vendendum, et erunt infra pariagium dictae villae, non vendantur revenditoribus clonee prius ad plateam fuerint deportatae, et post horam meridiei, cum campana vel tuba in dicta placia publiee fuerit propulsatum: dum tamen hoc ex parte domini regis et dictorum pareriorum et bajuli et consulum deffensum fuerit et clamatum; et qui contra hoc fecerit, in duodecim denariis tolosanis Domino sit incursus : aliis vero vendi possint impune. Item, quicumque reg comestibiles ad dictam villam aportaverit, volatilia, silvestria bestiaria, rama, rira, nuces, cepas, alia, cailles, porros, et consimilia seu alia hortalitia, rappas aut alias quoscumque fructus comestibiles, non clet leudam. Item, nullus habitans dictae villae et ejus pertinentiarum, clet leudam de aliqua re quam vendat vel emat in dicta, villa vel ejus pertinentiis, die fori vel alio, in foro vel extra, infra dictum pariagium tamen. [.
" ] Item, mercatum fief in dicta villa die sabbati qualibet septimana ; et de quolibet bave vendito in foro, vel die fori et non in alio, vel vacca, roucino, equa, mulo et mula, asino et asina, et pelle vulpis, dabitur ab extraneo qui emerit unus denarius turonensis de quolibet praedictorum, pro leuda; et de porco, sue, mutone, ove, hirco, capra, exceptis lactantibus, unus obolus turonensis de quolibet praedictorum, et de una salmata olarum unus denarius turonensis, Item, de una salmata lanarum et coriorum et pellium, ponderante quatuor quintalia, unus denarius tolosanus, et de duobus quintalibus, unus turonensis; et de lino quintali praedictorum, unus obolus turonensis, et inferius nihil; et de pannis laneis cisis, emptis ad opus vestium, nec de pannis lineis, nec de aliis rebus hic non expressatis, nihil dabitur pro leuda. Item,
quicumque extraneus in die fori tentorium tenuerit quarumcumque
mercium, det pro leuda
unum denarium turonensem, Item
pro salmata ferri de foris apportata ab extraneo in die fori, dabitur
pro leuda unus denarius turonensis, si eam exposuerit venalem, Item
pro salmata salis de foris apportata, si venalis exposita fuerit in
die fori, unus denarius turonensis,
_ Item
quicumque extraneus in die fori in dicta villa emerit bladum,
vinum, vel sal, et a dicta villa extraxerit, dabit pro leuda unum
denarium turonensem pro qualibet salmata praedictorum ; et pro media
salmata, unum obolum turonensem ; et pro una sarcina vel lino quintali
cerae, unum denarium tolosanum ; et pro media quintali praedictorum,
unum obolum, et pro minori pondere nihil ; et pro onere unius hominis
de sale, unum obolum turonensem ; et inferius nihil de quolibet
praedictorum, Item,
de uno onere cyphorum vitreorum, unum denarium turonensem ab extraneo
; et de lino onere scutellarum et grazalarum, unum denarium turonensem
in die fori et non in alio : alii autem mercatores et homines
transeuntes per dictam villam cum mercaturis seu mercimoniis in die
fori vel alio, nisi eas venales in die fori in villa exposuerint,
nihil tenebuntur clare pro leuda. Item si quis leudam debens, a villa seu foro et extra pariagium exiverit et recesserit, et leudam non solverit, si cum mercibus suis fuerit dèprehensus, solvat duodecim denarios tolosanos pro emenda. Item qui in foro vel die fori cum pugno vel palma aliquem percusserit, si quaerimonia facta fuerit, in quinque solidis tolosanis dominio solvendis puniatur, [". ] Item nundinae sint in dicta villa bis in anno, scilicet in festo Translationis beati Michaelis Madii, et in festo alio Beati Michaelis Septembris ; et quilibet mercator extraneus, habens trossellum vel plures trossellos in dictis nundinis, pro introitu et exitu, et pro leuda det duos denarios tolosanos ; et de trossellis unius hominis pannorum et mercimoniarum, unum denarium turonensem; de aliis vero rebus quae ad dictas nundinas ad vendendum fuerint aportatae, dabitur pro leuda pro qualibet prout superius in die fori continetur.
|